monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, XVII <<<     >>> XIX

Caput XVIII

1 "Et Seth", inquit, "natus est filius, et nominavit nomen eius Enos; hic speravit invocare nomen Domini Dei."
Nempe clamat adtestatio veritatis. In spe igitur vivit homo filius resurrectionis; in spe vivit, quamdiu peregrinatur hic, civitas Dei, quae gignitur ex fide resurrectionis Christi.
2 Ex duobus namque illis hominibus, Abel, quod interpretatur luctus, et eius fratre Seth, quod interpretatur resurrectio, mors Christi et vita eius ex mortuis figuratur. Ex qua fide gignitur hic civitas Dei, id est homo, qui speravit invocare nomen Domini Dei. "Spe enim salvi facti sumus, ait apostolus. Spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid et sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus."
Nam quis vacare hoc existimet ab altitudine sacramenti?
3 Numquid enim Abel non speravit invocare nomen Domini Dei, cuius sacrificium scriptura tam acceptum Deo fuisse commemorat? Numquid ipse Seth non speravit invocare nomen Domini Dei, de quo dictum est: "Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel?"
Cur ergo huic proprie tribuitur, quod piorum omnium intellegitur esse commune, nisi quia oportebat in eo, qui de patre generationum in meliorem partem, hoc est supernae civitatis, separatarum, primus commemoratur exortus, praefigurari hominem, id est hominum societatem, quae non secundum hominem in re felicitatis terrenae, sed secundum Deum vivit in spe felicitatis aeternae? Nec dictum est: "Hic speravit in Dominum Deum", aut: "Hic invocavit nomen Domini Dei", sed: "Speravit, inquit, invocare nomen Domini Dei."
Quid sibi hoc vult Speravit invocare, nisi quia prophetia est exorturum populum, qui secundum electionem gratiae invocaret nomen Domini Dei?
4 Hoc est, quod per alium prophetam dictum apostolus de hoc populo intellegit ad Dei gratiam pertinente: "Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit."
Hoc ipsum enim quod dicitur: "Et nominavit nomen eius Enos, quod interpretatur homo," ac deinde additur: "Hic speravit invocare nomen Domini Dei," satis ostenditur, quod non in se ipso spem ponere debeat homo; maledictus enim omnis (sicut alibi legitur), qui spem suam ponit in homine, ac per hoc nec in se, ut sit civis alterius civitatis, quae non secundum filium Cain dedicatur hoc tempore, id est mortalis huius saeculi labente transcursu, sed in illa inmortalitate beatitudinis sempiternae.